Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIX. Segregetur ab ecclesia clericus, qui seruum uel discipulum suum ad eam fugientem uerberare presumit.

Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 8.]
Nullus clericorum seruum aut discipulum suum confugientem
ad ecclesiam extrahere audeat, uel flagellare
presumat. Quod si fecerit, donec digne peniteat, a
loco, cui honorem non dedit, segregetur. §. 1. Si qui
uero clerici in mutuam cedem proruperint, prout dignitas
offitiorum in tali excessu contumeliam pertulerit, a pontifice
districtius uindicetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

819/820
Gehe zu Spalte: