Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XX. Qui de atrio uel porticibus ecclesiae fugientem abstrahit excommunicetur.

Item ex Concilio Triburiensi. [c. 20.]
Si quis contumax uel superbus timorem Dei uel
reuerentiam sanctarum ecclesiarum non habuerit, et fugientem
seruum suum, uel quem ipse persecutus fuerit,
de atrio ecclesiae, uel de porticibus quomodolibet


ecclesiae adherentibus per uim abstraxerit, pro emunitate
nongentos solidos conponat, et ipse publica
penitencia iuxta iudicium mulctetur.
Gratian. Sacrilegium ergo est, quotiens quis sacrum uiolat,
uel auferendo sacrum de sacro, uel sacrum de non sacro, uel non
sacrum de sacro. §. 1. Dicitur etiam sacrilegium conmittere qui
uiolentas et inpias manus in clericum iniecerit. §. 2. Porro
ipsum sacrilegium duplicem continet penam, pecuniariam uidelicet
et excommunicationis. Pecuniaria eis persoluenda est, ad quos
querimonia sacrilegii pertinet.
Unde Iohannes Papa VIII. scribit omnibus Episcopis:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

819/820
Gehe zu Spalte: