Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXI. De multiplici genere sacrilegii, et pena eiusdem.

Quisquis inuentus fuerit reus sacrilegii, episcopis uel
abbatibus, siue personis, ad quas querimonia sacrilegii
iuste pertinuerit, triginta libras examinati argenti purissimi
conponat. §. 1. Sacrilegium conmittitur, si quis
infregerit ecclesiam, uel triginta passus ecclesiasticos, qui in
circuitu ecclesiae sunt, uel domos, que infra predictos
passus fuerint, aliquid inde diripiendo uel auferendo;
seu qui iniuriam uel ablationem rerum intulerit clericis arma
non ferentibus, uel monachis, siue Deo deuotis, omnibusque
ecclesiasticis personis. Capellae, que sunt infra ambitum
murorum castellorum, non ponuntur in hac triginta
passuum obseruatione. §. 2. Similiter sacrilegium conmittitur
auferendo sacrum de sacro, uel non sacrum de sacro,
siue sacrum de non sacro. Idem: §. 3. Si quis domum
Dei uiolauerit, et aliqua sine licentia illius, cui conmissa esse
dinoscitur, inde abstulerit, uel ecclesiasticis personis iniuriam
fecerit, donec in conuentu ammonitus legitime satisfaciat,
sciat se conmunione fore priuatum. Si uero post
secundam et tertiam conuentionem coram episcopo satisfacere
detrectauerit, sacrilegii periculo ab omnibus obnoxius
teneatur, ita, ut secundum Apostolum nemini fidelium
misceatur. Idem: §. 4. Hii qui monasteria, et loca
Deo dicata, et ecclesias infringunt, et deposita uel alia
quelibet exinde abstrahunt, dampnum nouies conponant,
et emunitatem tripliciter, et uelut sacrilegi canonicae sententiae
subigantur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

819/820
Gehe zu Spalte: