Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Uxor post propositum continentiae ducta dimitti non debet.

Item Augustinus ad Bonifatium Comitem. [ep. LXX.]
Nos nouimus, nos testes sumus, quod omnes actus publicos,
quibus occupatus eras, relinquere cupiebas, et te in
otium sanctum conferre, atque in ea uita uiuere, in qua serui
Dei monachi uiuunt. Cum ergo te esse in hoc proposito
gauderemus, nauigasti, uxorem duxisti. Si coniugem
non haberes, dicerem tibi quod et Tubanis diximus, ut
in castitate continenter uiueres. Sed ut te ad istam
uitam non exhorter, coniunx est inpedimento, sine cuius
consensu continenter tibi uiuere non licet, quia, et si
tu eam post illa uerba Tubanensia ducere non debueras,
illa tamen nichil eorum sciens innocenter tibi et
simpliciter nupsit.
Gratian. Ecce iste se corde concepit monachum fieri, et
ore pronunciauit, se uelle in otium sanctum conferre, non tamen
postea coactus est suscipere quod corde concepit, et ore pronunciauit.
Auctoritas illa Alexandri, secuta institutionem B. Gregorii
et B. Benedicti, probandis annum indulget, sed notis; incognitis
uero triennium conceditur.
Unde in Concilio Tolletano:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

813/814
Gehe zu Spalte: