Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Non cogitur aliquis in monasterio manere, nisi professionem fecerit in manu abbatis.

Cosaldus presbiter, quondam infirmitate feruore
passionis pressus, monachum se fieri promisit, non tamen
monasterio aut abbati se tradidit, nec promissionem scripsit,
sed beneficium ecclesiae in manu aduocati refutauit.
At postquam conualuit, mox se monachum negauit
fieri. Quapropter quia et B. Benedicti regula, et precipue


patris et predecessoris nostri S. Gregorii Papae
canonica institutio interdicit monachum ante unius anni
probationem effici, iudicamus et auctoritate apostolica
precipimus, ut prefatus presbiter beneficium et altaria
recipiat, habeat, et quiete retineat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

813/814
Gehe zu Spalte: