Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[PALEA. C. XLII.

Hanc ergo scriptorum nostrorum paginam omni in
futuro tempore a te, ab omnibus episcopis firmam statuimus
illibatamque seruari, ut et suae ecclesiae iuuante
Domino tantummodo sint iure contenti, et monasteria ecclesiasticis
condicionibus, seu angariis, siue quibuslibet obsequiis
secularibus nullo modo subiaceant, nullis canonicis
iuribus deseruiant, sed remotis uexationibus diuinum opus
cum summa deuotione perficiant. ]
VII. Pars. Gratian. Sed notandum est, quod aliud est
in suos uel propinquorum usus res ecclesiae conuertere (quam
perniciosam cupiditatem sacri canones ubique prohibent, et dampnabilem
ostendunt), aliud est quod ex dispensatione karitatis
humanae infirmitati consulitur, ut quondam sua illi reddantur,
qui in sacro proposito manere contempnit. Quod non tam iure
fori quam iure poli nonnullos sanctorum fecisse legimus. Beatus
enim Iohannes euangelista duobus iuuenibus, quos penituerat
omnia sua pro Christo reliquisse, et pauperibus erogasse, aurum
et gemmas reddidit, ut cuncta, que uendiderant, sibi redimerent.
Sed obicitur: B. Iohannes non oblata reddidit, que pauperibus
iam erogata fuerant, sed alia recompensauit, que in pauperum
uel ecclesiarum facultatibus numquam conputata fuerant. Similiter
si abbas uel episcopus aliqua habuerit, que in ecclesiasticis
facultatibus nondum sunt annumerata, exemplo B. Iohannis det
illa recedenti, oblata uero ecclesiae retineat. §. 2. Sequitur
ergo aliud exemplum, quo eadem, que ablata sunt, laudabiliter
reddita monstrentur.
Augustinus in sermone [II.] de uita clericorum:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

827/828
Gehe zu Spalte: