Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLI. Nullo titulo res monasterii ualent ab eius iure segregari.

Questi nobis sunt predicti monasterii monachi abbatem


suum terram intra Scillacenum castrum, que in DC.
pedes extenditur, sub pretextu fabricandae ecclesiae fraternitati
tuae donationis titulo concessisse. Ideo uolumus,
quantum parietes edificatae ecclesiae circumdare possunt,
iuri ecclesiae uendicare. Quicquid uero extra parietes
eiusdem ecclesiae esse potuerit, in iure monasterii
sine difficultate aliqua reuertatur, quia nec mundanarum
legum, nec sacrorum canonum statuta permittunt res monasterii
ab eius iure quolibet titulo segregari. Ea propter
donationem eiusdem terrae, que contra rationem facta
est, sine aliqua dilatione restitue.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

825/826
Gehe zu Spalte: