Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XL. Sine licentia episcopi quicquid abbas uendiderit, in irritum deducatur.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 56.]
In uenditionibus, quas abbates facere presumunt, hec
forma seruetur, ut quicquid sine episcopi licentia uenditum
fuerit ad potestatem episcopi reuocetur. §. 1. Mancipia
uero monachis donata ab abbate manumitti
non licet. Iniustum enim putamus, ut, monachis cottidianum
rurale opus facientibus, serui eorum libertatis
otio potiantur.
VI. Pars. Gratian. Etiam si episcopo consentiente monasterii
possessio ab abbate data fuerit, nullius momenti erit
donatio, nisi forte in ecclesiae fabricam erigendam donatio processerit.
Quo casu tantum ei donare licet, quantum ecclesiae
parietes concludunt.
Unde Gregorius scribit: [lib. VII. Indict. 1. epist. 33.,
Iohanni Episcopo Scyllacaeno]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

825/826
Gehe zu Spalte: