Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIX. Primati insinuetur necessitas, que res ecclesiae distrahere conpellit.

Item ex Concilio Cartaginensi, c. 31.
Nullus res ecclesiae distrahat. Quod si redditus
non habeat, et aliqua necessitas nimia cogit, hanc insinuandam
esse primati ipsius prouinciae censemus, ut
cum statuto numero episcoporum utrum faciendum sit arbitretur.
Et si tanta urget necessitas ecclesiae, ut non
possit ante primatem consulere, saltem uicinos
conuocet episcopos, curans ad concilium referre omnem
ecclesiae necessitatem. Quod si non fecerit, reus Deo et
sancto concilio uenditor honore amisso teneatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

825/826
Gehe zu Spalte: