Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLIII. Non debet ecclesia suscipere que filio exheredato sibi offeruntur.

Quicumque uult exheredato filio heredem facere ecclesiam,
querat alterum, qui suscipiat, non Augustinum: imo,
Deo propitio, neminem inueniet. Quam laudabile
factum sancti Aurelii Cartaginensis episcopi? Quidam
enim, cum filios non haberet, nec speraret, res suas
omnes (retento sibi usufructu) donauit ecclesiae. Nati sunt
illi filii, reddidit episcopus nec opinanti ea
que ille donauerat. In potestate habebat episcopus
non reddere, sed iure fori, non iure poli.
Gratian. Ecce, quod aliquando oblata iure et laudabiliter
redduntur. Verum non hoc exemplo recedenti sua reddenda


monstrantur. Aliud est enim in professione suae uitae persistere,
aliud a proposito sui ordinis discedere. Si S. Aurelius degenti
in laicali habitu oblata reddidit, quia post oblationem filios accepit,
non ideo in apostasiam euntibus sua reddenda sunt,
quibus utilius necessaria subtraherentur, ut coacti redirent ad
ordinem, a quo recesserant. Sed sicut inimicis et persecutoribus
iubemur necessaria subministrare, sicut ab Apostolo monemur
tempus redimere, ut expeditius orationi uacemus: sic, ne ecclesia
scandalum patiatur, ne discedens in deteriora precipitetur, ne in
perniciem monachorum aut incendium monasterii occasione
suorum exardescat, laudabilius sua sibi non dico redduntur, sed
auferri sinuntur, quam ab illo ista inferantur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

827/828
Gehe zu Spalte: