Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXIX.]

Item Innocentius Papa. [II. in Concilio Lateranensi,
c. 15.]
Si quis suadente diabolo huius sacrilegii uicium
incurrerit, quod in clericum uel monachum uiolentas
manus iniecerit, anathematis uinculo subiaceat, et nullus
episcoporum illum presumat absoluere, nisi mortis urgente
periculo, donec apostolico conspectui presentetur, et eius
mandatum suscipiat.
III. Pars. Gratian. Qui autem de ecclesia ui aliquem
exemerit, uel in ipsa ecclesia, uel loco, uel cultui, sacerdotibus,
et ministris aliquid iniuriae inportauerit, ad instar publici criminis
et lesae maiestatis accusabitur, et conuictus, siue confessus, capitali
sententia a rectoribus prouinciae ferietur, sicut in primo libro
Codicis legitur, titulo de episcopis et clericis et lege: "Si quis
in hoc genus sacrilegii proruperit," et in Digestis titulo. Ad legem
Iuliam pecuniarum repetundarum, lege ultima. §. 1. Conmittunt
etiam sacrilegium qui contra diuinae legis sanctitatem aut


nesciendo conmittunt, aut negligendo uiolant et offendunt; aut qui
de principali iudicio disputant, dubitantes, an is dignus sit, quem
princeps elegerit; uel qui intra prouinciam, in qua prouinciales
et ciues habentur, offitium gerendae ac suscipiendae amministrationis
desiderant, libro 9. Codicis titulo de crimine sacrilegii.
§. 2. Similiter de iudicio summi Pontificis alicui disputare non
licet.
Unde Nicolaus Papa omnibus Episcopis:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

821/822
Gehe zu Spalte: