Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Dignus est supplicio qui se ipsum Deo subtrahit a uoto resiliens.

Item Gregorius in I. libro Registri. [lib. I. epist. 33. ad
Venantium]
Ananias Deo pecunias uouerat, quas post diaboli


uictus persuasione subtraxit. Sed qua morte mulctatus
est, scis. Si ergo ille mortis periculo dignus fuit, qui
eos, quos dederat, nummos Deo abstulit, considera, quanto
periculo in diuino dignus eris iudicio, qui non nummos, sed
temetipsum omnipotenti Deo (cui te sub monachico habitu
deuoueras) subtraxisti.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

811/812
Gehe zu Spalte: