Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Ante Dei oculos cadunt qui bona, que concipiunt agere recusant.

Idem super Ezechielem. [lib. I. homil. 3.]
Qui bona agunt, si meliora agere deliberant, et post
deliberata non faciunt, licet in bonis prioribus perseuerent,
in conspectu tamen Dei ceciderunt ex deliberatione. Item:
§. 1. Sunt qui cuncta relinquere, et Dei seruicio se subdere,
et freno castitatis se restringere deliberant; sed cum post
castitatem alios cecidisse conspiciunt, se retrahendo meritum
perdunt.
Gratian. Si ergo post uotum quisque necessario cogitur
soluere quod uouit; si uouentibus non solum nubere, sed etiam
uelle dampnabile est: patet, quod sacerdos iste ad executionem
sui uoti cogendus est, et non solum non fieri, sed etiam uelle
monachum non fieri sibi dampnabile est. §. 1. Quod autem
inter uouentes iste conputandus sit, patet ex uerbis Augustini
dicentis: "Dixi, confitebor, etc. Magna pietas Dei est, ut ad
solam promissionem peccata dimittat. Nondum enim pronunciat
ore, et tamen Deus iam audit in corde; uotum enim pro opere
reputatur." Sicut ergo Propheta inter uouentes reputatur, quia
dixit: Ego confitebor; sic et iste inter eosdem conputandus est,
quia dixit: Fiam monachus. His ita respondetur: Aliud est
propositum corde concipere, et etiam ore enunciare; aliud est
subsequenti obligatione se reum uoti facere. §. 2. Quia ergo
iste propositum sui cordis ore simpliciter enunciauit non autem
monasterio aut abbati se tradidit, nec promissionem scripsit nequaquam
reus uoti habetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

813/814
Gehe zu Spalte: