C. XXXV. De atrio ecclesiae, quod triginta passibus clauditur, nisi prius data securitate fugiens non abstrahatur.
Item ex Concilio Tolletano XII. [c. 10.]Diffiniuit sanctum concilium, ut nullus audeat confugientes
ad ecclesiam uel residentes inde abstrahere, aut quodcunque
nocibilitatis, uel dampni, seu spolii, residentibus
in loco sancto inferre; sed esse pocius his ipsis, qui ecclesias
petunt, per omnia licitum, in triginta passus ab
ecclesiae ianuis progredi, in quibus triginta passibus uniuscuiusque
ecclesiae in toto circuitu reuerentia defendatur,
sic tamen, ut hii, qui ad eam confugiunt, in extraneis
uel longe separatis ab ecclesia domibus nullo modo abscedant,
sed in hoc triginta passuum numero absque
domorum extranearum receptaculo progredientes
aditum obtinebunt; qualiter ad requisitae naturae
usum debitis exeant locis, et nullo teneantur euentu necessitudinis
qui dominicis se defendendos conmiserint
claustris. §. 1. Si quis autem hoc decretum uiolare temptauerit,
et ecclesiasticae excommunicationi subiaceat, et
seueritatis regiae feriatur sentencia. §. 2. Ipsos autem,
qui ad ecclesiam confugium fecerunt, si iuxta priscorum
canonum instituta hii, qui eos repetunt, sacramenta
reddiderint, et sacerdos ecclesiae ipsius ab ecclesiae
foribus non abstraxerit, aut fuga talium, si euenerit,
sacerdoti querenda est, aut dampnorum sentencia secundum
electionem principis huiusmodi sacerdotibus irroganda.