Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVI. Ante datam securitatem de atrio ecclesiae fugitiuus non cogatur exire.

Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 3. et 5.]
Id constituimus obseruandum, quod ecclesiastici
canones decreuerunt, et lex Romana constituit, ut ab ecclesiae
atriis uel domo episcopi eos abstrahere
omnino non liceat, sed nec alteri consignare, nisi ad
euangelia datis sacramentis de morte, et debilitate, et
omni penarum genere sint securi, ita ut ei, cui reus fuerit
criminosus, de satisfactione conueniat. Quod si
sacramenta sua conuictus fuerit uiolasse, reus periurii non
solum a communione ecclesiae uel omnium clericorum,
uerum etiam catholicorum conuiuio separetur.
Quod si is, cui reus est, uoluerit sibi intentione faciente
conponi, et ipse reus actus de ecclesia timore discesserit,
ab ecclesiae clericis non queratur. §. 1. Seruus
etiam, qui ad ecclesiam confugerit pro qualibet culpa,
si a domino pro admissa culpa sacramentum susceperit,
statim ad seruitium domini sui redire cogatur,
et posteaquam dato sacramento domino suo
fuerit consignatus, si aliquid penae pro eadem culpa,
qua excusatur, probatus fuerit pertulisse, pro contemptu
ecclesiae et preuaricatione fidei a communione et
conuiuio catholicorum extraneus habeatur. Si uero seruus
pro culpa sua ab ecclesia defensatus sacramenta domini
clericis exigentibus de inpunitate perceperit, exire nolentem
a domino liceat occupari.
V. Pars. Gratian. Occasione namque religionis seruus
dominum suum contempnere, et eius ministerium destituere non
debet.
Unde in Gangrensi Concilio [c. 3.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

825/826
Gehe zu Spalte: