Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIV. Eripiatur in libertatem seruus, cui Christiano Iudeus circumcisionis signaculum inpressit; alioquin ab ecclesia suo domino reddatur inuitus.

Idem Siracusano, Constantio, et Laurentio
Episcopis.
Iudas, qui Iudaicae professionis existit, mancipium iuris
sui, quod ante paucos annos se asserit conparasse, nunc
ad ecclesiam Venefranam confugisse suggessit, sicut petitorii
tenor annexus ostendit, eo quod dicat sibi ab infantia
Christiano nuper a prefato domino signaculum circumcisionis
infixum. Quapropter uestra diligenter inter utrumque sollicita
cura rerum fideliter examinet ueritatem, quatinus nec
religio temerata uideatur, nec seruus hac obiectione mentitus
conpetentis iura dominii declinare contendat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

823/824
Gehe zu Spalte: