Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXXIII. Securitate accepta ad rationem reddendam fugitiui ab ecclesia exire cogantur.

Idem Iohanni, Episcopo Vibonensi.
Uxor Felicis et filiae Romam, quia sic oportuit, peruenerunt.
Siquidem hunc ipsum primum se ad barbarorum
basilicam conferentem, seque bonas causas
habere iactantem, egredi sub hac condicione precipimus,
ut si actus suos fideliter et rationabiliter allegaret, nichil
circa eum prorsus asperum fieri durumque pateremur.
Alioquin si contra fidem et utilitatem dominicam uenisse
probatur, ipse sibimet inputaret, atque ordinationi
congruae subiaceret. Qui superueniente filio nostro, uiro
spectabili Ortasio, sic est ad singula queque conuictus,
ut os aperire non posset, et uera esse que huic obicerentur,
uoce propria fateretur, ideoque tenetur custodia
mancipatus.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

823/824