Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXII. Post prestitam securitatem serui restituantur dominis, qui ad ecclesiam confugiunt.

Metuentes dominos famuli, ad ecclesiae septa si confugerint,
intercessionem debent querere, non latebras,
ne hec ipsa presumptio tarditatis temeritatem augeat
renitendi. Filius etenim noster uir spectabilis Petrus
queritur seruum suum in ecclesia S. Clementis diutius
conmorari, cui cum deputasset sacramenta prestari,
illum egredi nulla ratione uoluisse. Et ideo directus
supradicti homo de presenti cum eo, quem elegeris
esse mittendum, cum de inpunitate eius sacramenta
prebuerit, eum statim facies ad dominum suum
modis omnibus remeare, aut, si in hac pertinacia forte
extiterit, post sacramentum sibi prestitum reddatur
inuitus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

823/824
Gehe zu Spalte: