C. XXXI. Sacrilegium faciunt qui Iudeis publica offitia conmittunt.
Constituit sanctum concilium, ut Iudei, aut hii, qui exIudeis sunt, offitia publica nullatenus appetant, quia sub
hac occasione Christianis iniuriam faciunt. Ideoque iudices
prouinciarum cum sacerdotibus eorum surreptiones fraudulenter
relictas suspendant, et offitia publica eos agere
non permittant. Si quis autem hoc permiserit, uelut in
sacrilegum excommunicatio proferatur, et is, qui subrepserit,
publicis cedibus deputetur.
IV. Pars. Gratian. Verum ne reuerentia religionis dominos
suo iure fraudaret, si famuli ad ecclesiae septa confugientes
inde nequaquam abstrahantur, sacris canonibus est institutum,
ut, prestito a domino sacramento inpunitatis, ei etiam reddatur
inuitus.
Unde Gelasius Papa scribit Bonifatio Episcopo: