C. VI. Excommunicetur qui confinia ecclesiae frangere temptauerit.
Item Nicolaus omnibus Episcopis.II. Pars. Sicut antiquitus a sanctis Patribus statutum
est, statuimus, ut maior ecclesia per circuitum LX passus
habeat, capellae uero uel minores ecclesiae XXX. §. 1.
Qui autem confinium eorum confringere temptauerit,
aut personam hominis, uel bona eius inde subtraxerit,
nisi publicus latro erit, quousque emendet, et quod rapuerit
reddat, excommunicetur.