Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Non licet alicui hominem de ecclesia rapere.

Item Augustinus ad Bonifatium. [ep. CLXXXVII.]
Miror, quomodo subito fidei murum aries ruperit
inimici. Noui enim, qua religione semper sis ecclesiam
ueneratus. Quo instigante facere hominem de
ecclesia rapuisti? Tuus si tuo amico forte presumeret
fugitiuus, posset proculdubio intercessoris causa ueniam
promereri. Ergo si amicus intenditur, cur Deus offenditur?
Sed et si de potestate presumitur, Nabucodonosor regem
intende, qui causa superbiae in bouem est ex homine conmutatus.
Non ut confundam te hec scribo, sed ut filium
karissimum moneo. Ecclesiae igitur illesum reuoca


quem irreligiosissimus rapuisti. Oblatio uero domus
tuae a clericis ne suscipiatur interdixi, communionemque
tibi interdico, donec peracta pro ausibus uel errore a me
diffinita tibimet penitencia, tempore condonato
pro hoc facto corde contrito et humiliato dignum offeras
sacrificium Deo.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

815/816
Gehe zu Spalte: