Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Ab ecclesiae arceatur ingressu qui aliquem de ecclesia uiolenter rapuerit.

Item Gelasius Victori, Constantino, Martirio,
Felicissimo, Sereno, et Timotheo Episcopis.
Frater et coepiscopus noster Epiphanius sua nobis relatione
suggessit, Benenatum et Maurum Beneuentanae municipes
ciuitatis in contumeliam religionis acerba nimis et
plectibili contumacia prosiluisse, qui confugientem ad
ecclesiae septa curialem suum ne illic quidem tutum aut
de iniuria sua securum esse siuerunt, ausi irreptione
temerariae mentis admittere quod nec potestatibus quidem
uel principibus umquam licuit perpetrare, ut hominem
in sanctuariis constitutum (captata sacerdotis absentia) reluctantem
reclamantemque uiolenter abstraherent. Quos,
quantum sua nobis suggestione patefecit, merito indignos
esse sacra communione iudicauit. Et si reuera tanti facinoris
constat admissum, nostra etiam auctoritas in hac
parte consentit. Nec enim ad supplicandum iure debet
admitti ubi admittere sacrilegium non dubitauit. Nullus
etenim intra limina tantae uenerationi deputata
utrumque sibi licere existimet pro suae uoluntatis arbitrio,
ut et humilitatem sibi uendicet et furorem. Et ideo,
fratres karissimi, supradictos, si manifesta reos facit conquestio,
ab omnibus parrochiarum uestrarum ecclesiis nostrae
preceptionis auctoritate prohibete, ut non solum hi
qui in iniuriam sanctorum locorum prosiluisse probantur,
merito consequantur pro facti sui qualitate uindictam, uerum
etiam ceteri a tali presumptione ultionis istius timore reuocentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

817/818
Gehe zu Spalte: