Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIII. Flagellatores presbiterorum, post tertiam ammonitionem si non resipuerint, excommunicentur.

Item Nicolaus Papa Thadoni Archiepiscopo Mediolani.
De presbiterorum flagellatoribus, et occisoribus, predonibus,
scilicet qui seculari brachio minime cohercentur,
iuxta preceptum Domini placet fraterno amore conueniantur
secundo ac tertio. Qui si te non audierint,
conueniente ecclesia eos sacra conmunione priuare atque
(si in sua obstinatione permanentes sacerdotalia
monita forte contempserint) ab ecclesiae conpage sub anathematis
interdictione resecare licentiam tribuimus. §. 1.
Quos etiam resipiscentes tandem digna satisfactione premissa
in gremio sanctae matris ecclesiae reuocari
noueris posse.


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

821/822
Gehe zu Spalte: