Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

CAUSA XXIII.

GRATIANUS.
Quidam episcopi cum plebe sibi conmissa in heresim lapsi
sunt; circumadiacentes catholicos minis et cruciatibus ad heresim
conpellere ceperunt, quo conperto Apostolicus catholicis episcopis
circumadiacentium regionum, qui ab inperatore ciuilem iurisdictionem
acceperant, inperauit, ut catholicos ab hereticis defenderent,
et quibus modis possent eos ad fidei ueritatem redire
conpellerent. Episcopi, hec mandata Apostolica accipientes,
conuocatis militibus aperte et per insidias contra hereticos pugnare
ceperunt. Tandem nonnullis eorum neci traditis, aliis rebus suis
uel ecclesiasticis expoliatis, aliis carcere et ergastulo reclusis, ad
unitatem catholicae fidei coacti redierunt. (Qu. I.) Hic primum
queritur, an militare peccatum sit? (Qu. II.) Secundo, quod
bellum sit iustum, et quomodo a filiis Israel iusta bella gerebantur?
(Qu. III.) Tertio, an iniuria sociorum armis sit propulsanda?
(Qu. IV.) Quarto, an uindicta sit inferenda? (Qu. V.)
Quinto, an sit peccatum iudici uel ministro reos occidere?
(Qu. VI.) Sexto, an mali sint cogendi ad bonum? (Qu. VII.)
Septimo, an heretici suis et ecclesiae rebus sint expoliandi, et
qui possidet ab hereticis ablata an dicatur possidere aliena?
(Qu. VIII.) Octauo, an episcopis uel quibuslibet clericis sua
liceat auctoritate, uel Apostolici, uel inperatoris precepto arma
mouere?

< Dokument zurück | | Dokument vor >