C. I. Quot sint differentiae retributionis.
Sex differentiae sunt: reddere pro malis bona, nonreddere mala pro malis; hec bonorum sunt, et prius
melius. Non reddere bona pro bonis, reddere mala pro
bonis; hec duo malorum sunt, et posterius deterius. Reddere
pro bonis bona, et pro malis mala; hec duo mediocrium
sunt: prius propinquum bonis, quod Christus non
arguit, sed plus oportere dicit, quia et ethnici hoc faciunt;
posterius propinquum malis, tamen conuenit et bonis.
Unde et lex modum ultionis statuit: "Oculum pro oculo."
Que, si dici potest, iniustorum iusticia est, non quia iniqua
est ultio, quam lex statuit, sed quia uiciosa est libido ulciscendi,
magisque ad iudicem hoc pertinet inter homines
decernere, quam bonum hominem sibi expetere. Hic enim
malum pro malo redderet, iudex uero non, sed delectatione
iustitiae, iustum iniusto, quod est bonum pro
malo, quod etiam Deus facit iudex.
Gratian. Item ab aliquo capto iniuste sua exiguntur, pro
uita tamen redimenda iuste offeruntur. Item uasa sacra ab aliquo
barbaro exiguntur iniuste, pro redemptione tamen captiuorum
iuste prestantur. Sic etiam iniuriae propulsatio, licet iniuste
postuletur, tamen iuste prestatur, quamquam et ipsa postulatio
non usquequaque iniusta probetur. §. 1. Aliud est enim iniuriam
propellere, ut sibi liceat uoluptuose uiuere, aliud, ut aliorum utilitati
libere possit uacare. Sicque aliud est suffragium ab homine
tamquam a ministro iusticiae postulare, ut mala uoluntas aduersantium
eius ministerio careat effectu, et bonorum uoluntas eius
suffragio sortiatur effectum; aliud spem suam a Deo in hominem
transferre, ut aduersa, que inferuntur a Deo ad uitae correctionem,
humano pellantur auxilio nulla precedente correctione, sicut
Israelitae, qui captiuitatem sibi inminentem Egyptiorum suffragio
se putabant posse euadere sine penitencia preteritae uitae, non
reuocantes ad memoriam: "Da nobis auxilium de tribulatione,
quia uana salus hominis." Et item: "Hii in curribus, et hii
in equis, nos autem in nomine Dei nostri inuocabimus." Petere
ergo uel prestare in tribulatione subsidium, ut uoluptuose quis in
crimine uiuat, dampnabile est. Petere autem uel prestare solacium,
ut malis facultas delinquendi adimatur, ut ecclesia pacem
adipiscatur, ut aliquis multorum utilitati seruetur, utile est et
honestum; dissimulare uero est grauissimum. Hinc de Paulo
legitur, quod, cum quidam Iudeorum iurassent, se non comesturos
panem, nisi eum interficerent, petiit milites a pretore, quorum
presidio illesus seruaretur ab iniuria Iudeorum, non suae
uoluptati, sed omnium utilitati uicturus. Hinc in euangelio
mercenarius uocatur qui uidet lupum uenientem, et dimittit oues,
et fugit. §. 2. Hinc etiam ecclesia auxilium ab inperatore ad
sui defensionem petere monetur.
Unde Augustinus ad Bonifatium ait: [epist. L.]