Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. II. Ab inperatore ecclesia auxilium postulare debet.

Maximianus episcopus Vagiensis auxilium petiuit ab
inperatore Christiano contra hostes ecclesiae, non tam sui
ulciscendi causa, quam tuendae ecclesiae sibi creditae.


Quod si pretermisisset, non eius fuisset laudanda patiencia,
sed negligentia merito culpanda. Neque enim
apostolus Paulus uitae suae transitoriae, sed ecclesiae Dei
consuluit, quando contra illos, qui eum occidere conspirauerant,
consilium illorum ut tribuno proderetur
effecit. Unde factum est, ut eum ad locum, quo fuerat perducendus,
deduceret miles armatus, ne illorum pateret
insidiis.

< Dokument zurück | | Dokument vor >