C. III. Mali sunt prohibendi a malo, et cogendi ad bonum.
Idem Donato. [epist. CXXVII.]Unum solum est, quod in tua iusticia pertimescimus,
ne forte (quoniam quicquid mali contra Christianam societatem
ab hominibus inpiis ingratisque conmittitur, profecto
grauius est et atrocius, quam si in alios conmittatur)
tu quoque pro inmanitate facinorum, ac non pocius pro
lenitatis Christianae consideratione censeas cohercendum.
Quod te per Iesum Christum ne facias obsecramus. Et
paulo post: §. 1. Ex occasione terribilium iudicum et
legum, ne eterni iudicii penas luant, corrigi eos cupimus,
non necari; nec disciplinam circa eos negligi uolumus, nec
suppliciis, quibus sunt digni, coherceri. Sic ergo eorum
peccata conpesce, ut sint quos peniteat peccauisse. Et paulo
post: §. 2. Proinde si occidendos in his uiros putatis, deterrebitis
nos, ne per nostram operam iudicium tale quid
perueniat. Quo conperto in nostram perniciem licentiori
audacia grassabuntur, necessitate nobis inpacta, ut
etiam occidi ab eis eligamus, quam eos occidendos uestris
iudiciis inferamus.