Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. IV. Quies ecclesiae principum seueritate iuuatur.

Idem. [Macedonio, epist. LIV.]
Prodest seueritas uestra, cuius ministerio quies adiuuatur
et nostra. Prodest intercessio nostra, cuius ministerio
seueritas temperatur et uestra. Non uobis displiceat,
quod rogamini a bonis, quia nec nobis, quod timemini a
malis. §. 1. Nam hominum iniquitatem etiam apostolus
Paulus non tantum iudicio futuro, uerum etiam de presentibus
uestris secularibus potestatibus terruit, asserens
et ipsas ad dispensationem diuinae prouidentiae pertinere.
"Omnis," inquit, "anima potestatibus sublimioribus subdita
sit, etc." Hec uerba Apostoli utilitatem uestrae seueritatis
ostendunt. Proinde sicut dilectionem iussi sunt terrentibus
debere qui timent, ita dilectionem iussi sunt timentibus
debere qui terrent. Nichil nocendi cupiditate fiat, sed omnia
consulendi karitate, et nichil fiat inmaniter, nichil inhumaniter.
Ita formidetur ulcio cognitoris, ut nec intercessoris
religio contempnatur, quia et plectendo, et ignoscendo hoc
solum bene agitur, ut uita hominum corrigatur. Quod si
tanta est peruersitas et inpietas, ut corrigendae rei nec


disciplinae, nec ueniae remedia suffragentur ab
omni tamen intentione atque conscientia, quam Deus
cernit, siue seueritate siue lenitate, non nisi offitium dilectionis
inpletur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

929/930