Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XX. In morte cuiuslibet hominis episcopi se miscere formident.

Item Gregorius. [lib. VII. epist. I., ad Sabinianum]
Si in morte Longobardorum me miscere uoluissem,


hodie Longobardorum gens nec regem, nec ducem,
haberet. Sed quia Deum timeo in mortem cuiuslibet
hominis ne miscere formido.
Gratian. Ecce quod Nycolaus Papa prohibet episcopos
seculari milicia occupari, nec etiam contra maritimos piratas
permittit eos ad pugnam accedere. Quomodo ergo Leo Papa
aduersus Sarracenos urbem egreditur, et, ut procul eos a littore
arceat, populum undique conuocat, et suorum iniurias presentialiter
uindicat, atque cum Gregorio milites ad arma inuitat?
Sed notandum est, quosdam episcopos Leuitica tantum portione
esse contentos, qui, sicut in Dei sorte tantum numerantur, sic
ipsum Deum solummodo in hereditatem accipiunt, dicentes:
"Dominus pars hereditatis meae est." His nichil commune
est cum principibus seculi, quia temporalia penitus abiciunt, ne
eorum occasione legibus inperatorum obnoxii teneantur. Talibus
nulla occasio relinquitur occupationis secularis miliciae,
quia, cum de decimis et primiciis uiuunt tamquam summi
regis filii in omni regno a terrenis exactionibus liberi sunt ita, ut
dicere ualeant: "Venit princeps mundi huius, et in nobis non
habet quicquam." Porro alii sunt, qui non contenti decimis et
primiciis, predia, uillas, et castella, et ciuitates possident, ex quibus
Cesari debent tributa, nisi inperiali benignitate inmunitatem
promeruerint ab huiusmodi. Quibus a Domino dicitur:
"Reddite que sunt Cesaris Cesari; et que sunt Dei Deo." Quibus
idem Apostolus: "Reddite omnibus debita, cui tributum, tributum;
cui uectigal, uectigal."
Unde Ambrosius: [ad Marcellinam sororem,
epist. XXXIII.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >