Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XIX. Episcopi non debent militaribus occupari negociis.

Reprehensibile ualde esse constat quod subintulisti,
dicendo, maiorem partem omnium episcoporum die noctuque
cum aliis fidelibus tuis contra piratas maritimos inuigilare,
ob idque episcopi inpediantur uenire, cum
militum Christi sit Christo seruire, milites uero seculi
seruiant seculo, sicut scriptum est: "Nemo militans
Deo inplicat se negociis secularibus." Quod si seculi
milites miliciae student, quid ad episcopos et milites
Christi, nisi ut uacent orationibus?

< Dokument zurück | | Dokument vor >