C. VI. Prodest latroni uel piratae qui membra eius debilitat.
Item Ieronimus super Sophoniam. [ad c. 1.]Si quis fortitudinem latronis, uel piratae eneruat
et infirmos reddit, prodest illis sua infirmitas. Debilitata
enim membra, quibus prius non bene utebantur, a
malo opere cessabunt.