C. VII. Qui a socio non repellit iniuriam similis est ei, qui facit.
Item Ambrosius libro I. de offitiis. [c. 36.]Non in inferenda, sed in depellenda iniuria lex uirtutis
est. Qui enim non repellit a socio iniuriam, si potest,
tam est in uicio quam ille, qui facit. Unde S. Moyses hinc
prius orsus est temptamenta inbecillae fortitudinis.
Nam cum uidisset Hebreum ab Egyptio iniuriam accipientem,
defendit ita, ut Egyptium prosterneret, atque in
arena absconderet. Salemon quoque ait: "Eripe eum,
qui ducitur ad mortem."