C. L. Ad iram Deus prouocatur, cum peccata puniri differuntur.
Si ea de quibus uehementer Deus offenditur, insequiuel ulcisci differimus, ad irascendum utique diuinitatis patienciam
prouocamus. "Nonne Achan filius Zare
preteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israel
ira eius incubuit? Et ille erat unus homo, atque utinam solus
perisset in scelere suo."