C. XLIII. Scismaticos et hereticos seculi potestates coherceant.
Idem Narsae, Patricio. [et Duci in Italia]De Liguribus, atque Veneticis, et Istriis episcopis quid
dicam? quos ydonea est excellentia uestra et ratione
et potestate reprimere, et dimittitis eos in contemptum apostolicarum
sedium de sua rusticitate gloriari, cum, si quid
eos de iudicio uniuersalis sinodi, quod Constantinopoli
per primam nuper elapsam indictionem actum est, forte
mouebat, ad sedem apostolicam (quomodo semper factum
est) electis aliquibus de suis, qui dare et accipere rationem
possint, dirigere debuerunt, et non clausis oculis
corpus Christi Domini nostri, hoc est sanctam ecclesiam,
lacerare. Nolite ergo dubitare huiuscemodi homines
principali uel iudiciali auctoritate conprimere, quia regulae
Patrum hoc specialiter constituerunt, ut, si qua ecclesiastici
offitii persona cui subiectus est restiterit, uel seorsum
collegerit, aut aliud altare erexerit, seu scisma fecerit, iste
excommunicetur atque dampnetur. Quod si forte et hoc
contempserit, et permanserit diuisiones et scismata faciendo,
per potestates publicas obprimatur. Ecce,
domine, quia animus uester forte timidus est, ne persequi
uidearis, de Patrum uobis auctoritate hec breuiter
dirigenda curaui, cum mille alia exempla et constitutiones
sint, quibus euidenter agnoscitur, ut facientes scissuras
in sancta ecclesia non solum exiliis, sed etiam proscriptione
rerum et dura custodia per publicas potestates debeant
coherceri.