C. IX. Inmundum tangere est peccatis consentire.
Item in eodem.Recedite, exite inde, et inmundum ne tetigeritis.
Sed contactu cordis, non corporis. Quid enim est tangere
inmundum, nisi consentire peccatis? Quid est exire inde,
nisi facere quod pertinet ad correctionem illorum, quantum
pro uniuscuiusque gradu atque persona, salua pace,
fieri potest? Displicuit tibi quod quisque peccauerit?
non tetigisti inmundum. Redarguisti, corripuisti, monuisti,
adhibuisti etiam, si res exigat, congruam, et que unitatem
non uiolet disciplinam? existi inde. §. 1. Clamauit
Moyses ista, clamauit Ysaias, clamauit Hieremias,
clamauit Ezechiel. Videamus, si dimiserunt populum
Dei, et se ad gentes alias transtulerunt. Quam multa, et
quam uehementer Hieremias increpauit in peccatores et
sceleratos populi? Inter eos tamen erat, unum cum eis
templum intrabat, eadem sacramenta celebrabat, in eadem
sceleratorum hominum congregatione uiuebat; sed clamando
exibat inde. Hoc est exire inde, hoc est inmundum
non tangere, et uoluntate non consentire, et ore non
parcere.