Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXI. Soli predestinati saluantur, quod tamen postulando suo labore merentur.

Obtineri nequaquam possunt que predestinata non fuerint.
Sed ea, que sancti uiri orando efficiunt, ita predestinata
sunt, ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque
perhennis regni predestinatio ita est ab omnipotenti Deo
disposita, ut ad hoc electi ex labore perueniant, quatinus
postulando mereantur accipere quod eis omnipotens Deus
ante secula disposuit donare.

< Dokument zurück | | Dokument vor >