C. XX. Sicut ab oratione cessandum non est, sic nec a correctione.
Sicut non est cessandum ab oratione pro eis, quos corrigiuolumus, etiamsi nullo hominum orante pro Petro Dominus
respexit eum, et fecit eum suum flere peccatum: ita non est
negligenda correctio, quamuis Deus, quos uoluerit,
non correctos faciat esse correctos. Tunc autem ex
correctione proficit homo, cum miseretur atque adiuuat
qui facit, quos uoluerit, etiam sine correctione proficere.
Item in Dialogo: [lib. I. c. 8.]