Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

QUESTIO VIII.

GRATIANUS.
I. Pars. De episcopis uero uel quibuslibet clericis, quod
nec sua auctoritate, nec auctoritate Romani Pontificis arma
arripere ualeant, facile probatur. Cum enim Petrus, qui primus
apostolorum a Domino fuerat electus, materialem exerceret gladium,
ut magistrum a Iudeorum iniuria defensaret, audiuit:
"Conuerte gladium tuum in uaginam, omnis enim, qui acceperit
gladium, gladio peribit," ac si aperte ei diceretur: hactenus tibi
tuisque predecessoribus inimicos Dei corporali gladio licuit persequi;
deinceps in exemplum patienciae gladium tuum, id est tibi
hactenus concessum, in uaginam conuerte, et spiritualem tantum
gladium, qui est uerbum Dei, in mactatione ueteris uitae
exerce. Omnis enim preter illum, uel auctoritatem eius, qui
legitima potestate utitur, qui, ut Apostolos ait, non sine causa
gladium portat, cui etiam omnis anima subdita esse debet, omnis,
inquam, qui preter huius auctoritatem gladium acceperit
gladio peribit. §. 1. Item Ambrosius: "Arma episcopi lacrimae
sunt et orationes." Item illud Apostoli: "Non uosmetipsos
defendentes, karissimi," quamuis omnibus generaliter dicatur
specialiter tamen prelatis dictum intelligitur.
[PALEA.
Unde Iohannes Papa VIII. Angebergae Inperatrici,
excusans Iohannem episcopum remoueri de milicia, dicit:

< Dokument zurück | | Dokument vor >