C. IV. Qui a corpore Christi preciditur spiritum iusticiae tenere non potest.
Idem in epistola ad Vincentium.Quemadmodum membrum, si precidatur ab hominis
uiui corpore, non potest tenere spiritum uitae, sic homo, qui
preciditur de Christi iusti corpore, nullo modo potest
tenere spiritum iusticiae, etiamsi figuram membri teneat,
quam sumpsit in corpore. In huius uero conpagem corporis
ueniant, et labores suos non dominandi cupiditate,
sed bene utendi pietate possideant. Nos autem uoluntatem
nostram, ut iam dictum est, ab huius cupiditatis sordibus
quolibet inimico iudicante purgamus, quando eos ipsos,
quorum labores dicuntur, ut nobiscum et illis, et nostris
in societate catholica utantur, quantum ualemus, inquirimus.
§. 1. Sed hoc est, inquiunt, quod nos mouet: si iniusti sumus,
quare nos queritis? Quibus respondemus: querimus
uos iniustos, ne permaneatis iniusti; querimus perditos, ut
de inuentis gaudere possimus, dicentes: "Mortuus erat
frater, et reuixit; perierat, et inuentus est." Quare ergo
me, inquit, non baptizas, ut abluas me a peccatis? Respondeo,
quia non facio iniuriam caracteri inperatoris, cum
errorem corrigo desertoris. Quare, inquit, apud te uel
penitenciam non ago? Immo, nisi egeris, saluus esse non
poteris. Quomodo enim gaudebis te esse correctum, nisi
doleas te fuisse peruersum? Quid ergo, inquiunt, apud
uos, cum ad uos transimus, accipimus? Respondeo, non
quidem accipitis baptismum, qui uobis extra compagem
corporis Christi inesse potuit, prodesse non potuit: sed
accipitis unitatem Spiritus in uinculo pacis (sine qua nemo
poterit uidere Deum) et karitatem, que, sicut scriptum est,
operit multitudinem peccatorum. §. 2. Si autem
consideremus quod scriptum est in libro Sapientiae:
"Ideo iusti tulerunt spolia inpiorum;" item, quod legitur in
Prouerbiis: "Thesaurizantur autem iustis diuitiae inpiorum,"
tunc uidebimus, non esse querendum, qui habeant
res hereticorum, sed qui sint in societate iustorum. Item
post aliqua: §. 3. Si corpus Christi tollit spolia inpiorum,
et corpori Christi thesaurizant diuitiae inpiorum, non
debent inpii foras remanere, ut calumpnientur, sed intrare
ut pocius iustificentur. Item post aliqua: §. 4. In
Christi ergo conpagem corporis ueniant, et labores suos
non dominandi cupiditate, sed bene utendi pietate possideant.
Nos autem uoluntatem nostram, ut iam dictum est,
ab huius cupiditatis sordibus quolibet inimico iudicante purgauimus,
quando eos ipsos, quorum labores dicuntur,
ut nobiscum et illis, et nostris in societate catholica utantur,
quantum ualemus, inquirimus.
Gratianus. His igitur auctoritatibus liquido monstratur,
quod ea, que ab hereticis male possidentur, a catholicis iuste
auferuntur, nec ideo aliena possidere dicuntur.