C. XXXIII. Homicida est, qui, publicam functionem non habens, aliquem occidit aut debilitat.
Item Augustinus in libro de ciuitate Dei."Qui percutit malos in eo, quod mali sunt, et habet
causam interfectionis, minister Dei est. Qui uero sine
aliqua publica amministratione maleficum, furem, sacrilegum,
adulterum et periurum, uel quemlibet criminosum
interfecerit, aut trucidauerit, uel membris
debilitauerit, uelut homicida iudicabitur, et tanto acrius,
quanto non sibi a Deo concessam potestatem abusiue usurpare
non timuit."
VII. Pars. Gratian. De his autem, qui simul hominem
uulnerant, queritur, si ille mortuus fuerit, quis eorum homicidii
reatum incurrat?
De his ita statutum est in Concilio apud Vermerias: