Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXIV. Eterna mercede fraudatur qui fidem et reuerentiam potestatibus seruare contempnit.

Si apud dominos carnales in minimis fideles fuerint,
incipient eis apud Dominum maiora conmitti. Ornat
autem doctrinam Domini qui ea, que condicioni suae apta
sunt, facit, ut e diuerso confundit eam qui non est
subiectus in omnibus, cui condicio sua displicet, qui contradictor


atque fraudator in nullo bonam fidem ostendit.
Quomodo enim potest fidelis esse in substantia Dei qui
carnali domino fidem exhibere non potuit?

< Dokument zurück | | Dokument vor >