C. XXV. Militaris disciplina regi omnia seruat.
Item Ambrosius in libro I. de Patriarchis. [id est deAbraham cap. 3.]
Dicat aliquis, cum ipse uicerit, quomodo dicit
Abraham ad regem Sodomorum: "Nichil sumam abs te,"
cum preda fuerit utique in potestate uictoris? Docet militarem
disciplinam, ut regi seruentur omnia. Sane his, qui
secum fuissent in adiumentum fortasse sociati, partem
emolumenti tribuendam asserit tamquam mercedem laboris.
Ideoque, quoniam sibi mercedem ab homine non quesiuit, a
Deo accepit, sicut legimus scriptum, quia post hec uerba
factum est uerbum Domini ad Abraham in uisu, dicens:
"Noli timere Abraham; ego protegam te, et merces tua
magna erit ualde."
VI. Pars. Gratian. Preterea, sicut principibus et potestatibus
fidem et reuerentiam exhibere cogimur, ita secularium
dignitatum amministratoribus defendendarum ecclesiarum necessitas
incumbit. Quod si facere contempserint, a communione sunt
repellendi.
Unde Iohannes VIII.: