C. XXXV. Diligentissimi rectores sunt, qui malos, ut a malo fugiant, persequuntur.
Idem. [in libro de unitate ecclesiae, c. 17.]Si uos contra ecclesiam Christi altaria erexisse,
et a Christiana unitate, que toto orbe diffunditur, sacrilego
scismate separatos esse, et corpori Christi (quod est
ecclesia toto orbe diffusa), rebaptizando, et blasphemando,
et quantum potestis obpugnando aduersarios
sancta et canonica scriptura conuincit, non inpii atque
sacrilegi: illi autem, qui uos pro tanto scelere tam leuiter
dampnorum ammonitionibus, uel locorum, uel
honorum, uel pecuniae priuatione deterrendos cohercendosque
decernunt, ut cogitantes, quare ista patiamini,
sacrilegium uestrum cognitum fugiatis, et ab eterna dampnatione
liberemini, diligentissimi rectores, et piissimi
consultores deputantur.