Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXXIX. Heretici utiliter patiuntur que utiliter catholici inferunt.

Idem super Iohannem. [tractatu XI. ad c. 3.]
Quando uult Deus concitare potestates aduersus hereticos,
aduersus scismaticos, aduersus dissipatores ecclesiae,
aduersus exsufflatores Christi, aduersus blasphematores
Christi baptismi non mirentur. Quia Deus uocitat,
ut a Sara uerberetur Agar, cognoscat se Agar, ponat


ceruicem; que, cum humiliata discederet a domina
sua, occurrit ei angelus, et dixit: "Quid tibi est Agar,
ancilla Sarae?" Cum conquesta esset de domina, quid
audiuit ab angelo: "Reuertere ad dominam tuam." Ad
hoc ergo affligitur, ut reuertatur, atque utinam reuertatur,
quia proles eius, sicut Iacob, cum fratribus hereditatem
tenebit. Mirantur autem, quia conmouentur potestates
Christianae contra dissipatores detestandos
ecclesiae. Si non mouerentur, quomodo redderent
rationem de inperio suo Deo? Intendat karitas
uestra quid dicam, quia hoc pertinet ad reges seculi Christianos,
ut temporibus suis pacatam uellent suam
matrem ecclesiam, unde spiritualiter nati sunt. Et paulo
post: §. 1. Nabuchodonosor rex decreuit, dicens: "Quicumque
dixerint blasphemiam in deum Sydrac, Mysac, et
Abdenago, in interitu erunt, et domus eorum in dispersione."
Ecce quomodo rex alienigena seuit, ne blasphemetur
Deus Israel, qui potuit tres pueros de igne
liberare. Et nolunt, ut seuiant reges Christiani, quia
Christus exsufflatur, a quo non tres pueri, sed orbis
terrarum cum ipsis regibus a gehennarum igne liberatur?
Et infra: §. 2. Quomodo ergo reges isti non moueantur,
qui non tres pueros attendunt liberatos de flamma, sed
se ipsos de flamma gehennae, quando uident
Christum, a quo liberati sunt, exsufflari in Christianis?
quando audiunt dici Christiano: Dic te non esse Christianum?
Talia facere uolunt, sed saltim talia pati nolunt.
Nam uidete, qualia faciunt, et qualia patiuntur;
occidunt animas, affliguntur in corpore; sempiternas mortes
faciunt, et temporales se perpeti conqueruntur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

919/920