C. XXVII. Pro iniuria propria episcopo aliquem excommunicare non licet.
Inter querelas multiplices Ysidorus uir clarissimus afraternitate tua frustra se excommunicatum anathematizatumque
conquestus est. Quod quam ob rem factum fuerit,
dum a clerico tuo, qui presens erat, uoluissemus addiscere,
pro nulla alia causa, nisi pro eo, quod te iniuriauerat,
factum innotuit. Que res nos uehementer afflixit,
quia, si ita est, nichil te cogitare de celestibus ostendis,
sed terrenam te habere conuersationem significas, dum
pro uindicta propriae iniuriae (quod sacris regulis prohibetur)
maledictionem anathematis inuexisti. Unde de cetero
omnino esto circumspectus atque sollicitus, et talia cuiquam
pro defensione tuae iniuriae inferre denuo non
presumas. Nam si tale aliquid feceris, in te scias postea
esse uindicandum.
Gratian. Hinc idem in omeliis, ostendens, quod peccata,
que in Deum uel in proximum conmittuntur, a nobis punienda
sunt, ea uero, quibus in nos delinquitur, patienter tolleranda,
uel potius dissimulanda sunt ait: