Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA VI.

GRATIANUS.
Duo fornicatores et infamia notati quendam religiosum episcopum
de symonia accusare nituntur; reus alterius prouinciae
archiepiscopi iudicium expetit; tandem in probatione deficit accusator;
reus cogitur ad innocentiae suae assertionem. (Qu. I.)
Primo queritur, an crimine irretiti uel infamia notati ad
huiusmodi accusationem sint admittendi? (Qu. II.) Secundo, si
episcopus in eos accusationem uertere uoluerit, an simplici assertioni
suae sit fides habenda? (Qu. III.) Tertio, si liceat sibi
expetere iudicium archiepiscopi alterius prouinciae? (Qu. IV.)
Quarto, cuius iudicium sibi sit expetendum, si circa suam sententiam
episcopos suae prouinciae discordare contigerit? (Qu. V.)
Quinto, si in probatione deficit accusator, an reus sit cogendus
ad probationem innocentiae suae?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. I. A criminosis sacerdos accusari non permittitur.

C. II. Infames et qui culpis exigentibus ad sacerdotium prouehi non possunt sacerdotes non accusent.

C. III. Infames sunt qui regnum Dei consequi non ualent.

C. IV. Ante satisfactionem excommunicati ad accusationem non admittantur.

C. V. Sacerdotes non nisi a coequalibus accusari debent.

C. VI. Qui criminosus fuerit sacerdotes accusare non potest.

C. VII. Deo non placet qui suos seruos accusat.

C. VIII. Populus sacerdotes arguere uel increpare non ualet.

C. IX. De eodem.

C. X. Ne quis de se presumat, linguae malorum ex Die precepto contra eum excitantur.

C. XI. Ut boni salubriter humilientur, linguae malorum contra eos insurgunt.

C. XII. Deo recte famulantes persequi non licet.

C. XIII. Subditi prelatos suos accusare non debent.

C. XIV. Bonus nocere non cupit.

C. XV. Raptoribus deteriores episcoporum sunt detractores.

C. XVI. De eodem.

C. XVII. Que personae infames habeantur.

C. XVIII. Infamis efficitur qui sciens deierare presumit.

C. XIX. Accusatores et personas, quas leges seculi non admittunt, ecclesiasticae quoque repellunt.

[C. XX.]

C. XXI. Dubium est, an sciens auarus, an nesciens hereticus grauius peccet.

[XXII.]

[C. XXIII.]

QUESTIO II.

C. I. Episcopus, crimen alicui obiciens, in sinodo probet quod obicit.

C. II. Episcopus non proferat quod probare non potest.

C. III. De episcopo, qui sibi soli dicit aliquem suum crimen fuisse confessum.

QUESTIO III.

C. I. Alterius parrochianum alicui iudicare non licet.

C. II. Quot ciuitates unaqueque prouincia habeat.

C. III. Non aliorum, sed primatis sui iudicio quisque se subiciat episcopus.

C. IV. Quando episcopus parrochianum alterius excommunicare ualet.

C. V. De eodem.

QUESTIO IV.

C. I. A quo sit ferenda sententia, quando conprouinciales episcopi discordant.

C. II. Quando electi iudices inter se de sententia discordes extiterint, de uicina prouincia archiepiscopus aduocetur.

C. III. Primati deferantur negotia, que metropolitanus explicare non ualet.

C. IV. De eodem.

C. V. Episcopus, qui ab episcopis suae prouinciae consonam sententiam reportauerit, ab aliis iudicari non poterit.

C. VI. Semel difinitum retractari non licet, nisi ubi maior auctoritas fuerit.

C. VII. In renouatione iudicii memoria B. Petri est habenda.

QUESTIO V.

C. I. Onus probationis reo non incumbit.

[C. II.].

Spalten:

553/554 - 565/566
Gehe zu Spalte: