Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Sacerdotes non nisi a coequalibus accusari debent.

Item Clemens Iacobo, Ierosolimorum
Episcopo. [epist. I.]
Beatus Petrus homicidas et adulteros, ac cunctos
criminalibus nexibus obligatos, et qui eis coequales non
erant, ab episcoporum uexatione et accusatione, docente
Domino, prohibebat, et non nisi a coequalibus aliquid
sibi inferre debere docebat. §. 1. Infames etiam
omnes, et quos primates et leges seculi non suscipiunt,
sed et laicos ab eorum accusatione et uexatione semper
repellere debere rogabat, et cunctos sibi subditos
esse precipiebat, cunctorum sacerdotum uitam superiorem
sanctioremque, ac discretam a secularibus et laicis hominibus
esse, et spirituales atque sacerdotes super carnales
ac laicos semper constituere et fore debere docebat,
quoniam pro minimo nobis esse debet, ut a talibus arguamur


et iudicemur uel ab humano die. Maiores uero a
minoribus nec accusari, uel iudicari nullatenus posse
dicebat, quoniam non solum hoc diuinas, sed et lege
seculi inhibere docebat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

553/554
Gehe zu Spalte: