C. VI. Qui criminosus fuerit sacerdotes accusare non potest.
Item Adrianus Papa. [in capitulis c. 68.]Qui crimen intendit, agnoscendum est, si ipse ante
non fuit criminosus, quia periculosum est et admitti
non debet rei aduersus quemcumque professio. [c. 72.:]
§. 1. Testes autem sine aliqua sint infamia, uxores habentes
et filios, omnino Christum predicantes.
Gratian. Non solum autem criminosi, sed etiam quilibet
alii ab accusatione episcoporum repelluntur.
Unde Anacletus Papa [epist. I.] ait: