Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Deo non placet qui suos seruos accusat.

Si omnia in hoc seculo uindicata essent, locum diuina
iudicia non haberent. Superuacuis laborat inpendiis,
qui solem certat facibus adiuuare. Ideo si aliquis putat
se Deo in hoc placere, quod seruos suos accusat, et ut
meliores fiant dicit se hoc agere, in uanum laborat, et plus
inuidiae stimulis agitatur quam karitatis, quoniam gratiae
plenitudo adiectione non indiget, nec ulla requirit conmendationis
augmenta.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

555/556
Gehe zu Spalte: