Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VIII. Populus sacerdotes arguere uel increpare non ualet.

Item Telesphorus Papa. [epistola unica, c. 3.]
Sacerdotes, qui proprio ore corpus Domini conficiunt,
ab omnibus sunt obediendi et timendi, non dilacerandi
aut detrahendi, quia a quibus se Domini populus benedici,
saluari et instrui cupit, nullatenus eos debet arguere,
nec uulgus in eorum accusatione suscipi. Populus enim
ab eis docendus est et corripiendus, non ipsi ab eo, quia
non est discipulus super magistrum. §. 1. Dei ergo
ordinationem accusat, qui eos, qui ab eo constituuntur
sacerdotes, accusat uel dampnare cupit. Idem: §. 2.
Hi, qui non sunt idonei, non suscipiantur ad accusationem;
et omnes, qui aduersus Patres id est sacerdotes armantur,
infames esse censemus. Patres enim omnes id est
sacerdotes uenerandi sunt, non respuendi aut accusandi
uel insidiandi.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

555/556